Iob 9:35
|
Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.
|
Ps 3:7
|
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
|
Ps 22:4
|
Nam, etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
|
Ps 26:1
|
Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
|
Ps 48:6
|
Cur timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me.
|
Ps 55:4
|
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
|
Ps 55:5
|
In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro.
|
Ps 55:11
|
In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
|
Ps 117:6
|
Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo.
|
Isa 12:2
|
Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
|
Heb 13:6
|
ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.
|