Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

timebit

Deut 17:13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Ps 26:3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
Ps 111:7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
Prov 31:21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
Isa 25:3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
Ier 10:7 Quis non timebit te, o rex gentium? Tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
Ier 17:8 Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
Amos 3:8 Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
Zach 9:5 Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
Apoc 15:4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.