Gen 38:11
|
Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
|
Idc 8:20
|
Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.
|
I Reg 3:15
|
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
|
I Reg 14:26
|
Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum: timebat enim populus juramentum.
|
III Reg 18:3
|
Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ: Abdias autem timebat Dominum valde.
|
Iudith 8:8
|
Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
|
Lc 18:2
|
dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
|