Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

time

Lev 19:32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
Lev 25:36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Prov 3:7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
Eccles 5:6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.
Eccles 12:13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,
Eccli 7:31 In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.
Rom 11:20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
Rom 13:4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.