Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

thronus

II Reg 3:10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël, et super Judam, a Dan usque Bersabee.
II Reg 7:16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.
II Reg 14:9 Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens.
III Reg 1:47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
III Reg 2:19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.
III Reg 2:45 Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
I Par 17:14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
Ps 88:37 Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
Prov 20:28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
Prov 25:5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
Prov 29:14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
Eccli 24:7 Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.
Dan 7:9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.
Mt 5:34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: