II Reg 7:13
|
Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
|
III Reg 1:24
|
dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
|
III Reg 1:27
|
Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?
|
III Reg 1:47
|
Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
|
III Reg 2:12
|
Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.
|
III Reg 2:19
|
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.
|
III Reg 3:6
|
Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
|
III Reg 8:20
|
Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
|
III Reg 8:25
|
Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
|
III Reg 9:5
|
ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël.
|
III Reg 10:9
|
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam.
|
III Reg 10:18
|
Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,
|
IV Reg 10:30
|
Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
|
IV Reg 11:19
|
Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
|
IV Reg 15:12
|
Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
|
IV Reg 25:28
|
Et locutus est ei benigne: et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone.
|
IV Reg 25:28
|
Et locutus est ei benigne: et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone.
|
II Par 6:10
|
Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
|
II Par 6:16
|
Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
|
II Par 7:18
|
suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israël.
|
II Par 9:8
|
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
|
Iudith 1:12
|
Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
|
Ps 9:5
|
Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
|
Ps 9:8
|
et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum;
|
Ps 88:30
|
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
|
Eccli 1:8
|
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
|
Ier 13:13
|
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
|
Ier 22:4
|
Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.
|
Ier 33:17
|
Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël:
|
Ier 43:10
|
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos:
|
Ier 52:32
|
Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.
|
Heb 4:16
|
Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
|
Apoc 4:5
|
Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.
|
Apoc 4:9
|
Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum,
|
Apoc 4:10
|
procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes:
|
Apoc 5:1
|
Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
|
Apoc 6:16
|
et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni:
|
Apoc 7:9
|
Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum:
|
Apoc 7:10
|
et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno.
|
Apoc 7:15
|
Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos:
|
Apoc 8:3
|
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.
|
Apoc 12:5
|
Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
|
Apoc 14:5
|
et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
|
Apoc 19:4
|
Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja.
|
Apoc 20:11
|
Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis.
|