II Esd 10:38
|
Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri.
|
II Esd 12:43
|
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.
|
Iudith 12:1
|
Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
|
Prov 10:2
|
Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
|
Prov 15:16
|
Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
|
Eccli 41:15
|
Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
|
Eccli 43:15
|
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.
|
Ezech 27:27
|
Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo præerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua, quæ est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinæ tuæ.
|
Dan 1:2
|
et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.
|
Mich 6:10
|
Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.
|
Col 2:3
|
in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
|