Deut 4:45
|
et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,
|
Deut 6:17
|
Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi:
|
Deut 6:20
|
Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis?
|
III Reg 2:3
|
et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
|
IV Reg 23:3
|
Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.
|
I Par 29:19
|
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.
|
II Par 34:31
|
et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
|
II Esd 9:34
|
Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis.
|
Ps 24:10
|
Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
|
Ps 77:56
|
Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
|
Ps 98:7
|
in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
|
Ps 118:2
|
Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.
|
Ps 118:22
|
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
|
Ps 118:24
|
Nam et testimonia tua meditatio mea est; et consilium meum justificationes tuæ.
|
Ps 118:36
|
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
|
Ps 118:59
|
Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
|
Ps 118:79
|
Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
|
Ps 118:88
|
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
|
Ps 118:95
|
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
|
Ps 118:99
|
Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
|
Ps 118:111
|
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
|
Ps 118:119
|
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua.
|
Ps 118:125
|
Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
|
Ps 118:129
|
PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.
|
Ps 118:138
|
Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis.
|
Ps 118:144
|
Æquitas testimonia tua in æternum; intellectum da mihi, et vivam.
|
Ps 118:167
|
Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
|
Ps 118:168
|
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
|
Ps 131:12
|
Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.
|
Eccli 45:21
|
et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël.
|
Mt 15:19
|
de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:
|
Mt 27:13
|
Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
|
Mc 14:56
|
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
|