Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

testes

Deut 4:26 testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
Ruth 4:10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
Ruth 4:11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:
Iob 10:17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
Ps 26:12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Ps 34:11 Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
Sap 4:6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
Isa 8:2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ:
Isa 43:9 Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant et dicant: Vere.
Isa 43:10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi; ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
Isa 43:12 Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Isa 44:8 Nolite timere, neque conturbemini; ex tunc audire te feci et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
Isa 44:9 Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Ier 32:10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
Ier 32:25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum?
Dan 13:40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus.
I Mach 2:37 dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos.
Mt 26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Mt 26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Mc 14:63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
Lc 24:48 Vos autem testes estis horum.
Act 1:8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Act 2:32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
Act 3:15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
Act 5:32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
Act 6:13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:
Act 7:57 Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Act 10:39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
Act 13:31 qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
I Cor 15:15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
I Thess 2:10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus:
II Tim 2:2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.