Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

testamentum

Ps 24:10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
Ps 24:14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Ps 49:5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
Ps 49:16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Ps 54:21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus;
Ps 73:20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
Ps 77:10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
Ps 82:6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt:
Ps 88:4 Disposui testamentum electis meis; juravi David, servo meo:
Ps 88:29 In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
Ps 88:35 Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Ps 88:40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
Ps 102:18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Ps 104:10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum:
Ps 110:9 Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
Ps 131:12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.
Sap 18:22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
Eccli 14:12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur.
Eccli 14:12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur.
Eccli 16:22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
Eccli 24:32 Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
Eccli 28:9 Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.
Eccli 38:38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur:
Eccli 44:21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
Eccli 44:25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.
Eccli 45:6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.
Eccli 45:8 Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria:
Eccli 45:19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.
Eccli 45:30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum.
Eccli 45:31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.
Eccli 47:13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël.
Bar 2:35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis.
Dan 3:34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum:
Dan 11:28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
Dan 11:30 Et venient super eum trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
Dan 11:30 Et venient super eum trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
Dan 11:32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
I Mach 1:12 In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
I Mach 2:27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
I Mach 2:54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.
II Mach 8:15 etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos.
Lc 22:20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
Act 7:8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas.
Rom 9:4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
Rom 11:27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
I Cor 11:25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
Gal 3:15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
Gal 3:17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Heb 8:8 Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
Heb 8:9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.