Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

testamento

Ps 43:18 Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
Ps 77:37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
Eccli 11:21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
Eccli 41:24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti:
Eccli 42:2 de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,
Eccli 44:20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.
I Mach 1:16 et fecerunt sibi præputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum.
I Mach 2:50 Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
II Mach 7:36 Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves.
Heb 8:9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Heb 9:15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.