Ex 30:26
|
et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
|
Num 14:44
|
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
|
II Reg 6:15
|
Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini, in jubilo, et in clangore buccinæ.
|
Iudith 9:18
|
Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
|
Ps 104:8
|
Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes;
|
Ps 105:45
|
Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ;
|
Ps 110:5
|
Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.
|
Eccli 39:11
|
Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.
|
Isa 14:13
|
Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;
|
Ier 3:16
|
Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.
|
Zach 9:11
|
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
|
Mal 3:1
|
Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
|
I Mach 1:60
|
et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.
|
I Mach 4:10
|
Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie:
|
II Mach 1:2
|
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium:
|
Mt 26:28
|
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
|
Mc 14:24
|
Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
|
Lc 1:72
|
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
|
Act 3:25
|
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
|
II Cor 3:6
|
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
|
II Cor 3:14
|
sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
|
Heb 7:22
|
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
|
Heb 8:6
|
Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
|
Heb 9:4
|
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
|
Heb 9:4
|
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
|
Heb 9:15
|
Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
|
Heb 9:20
|
dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
|
Heb 10:29
|
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
|
Heb 12:24
|
et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
|
Heb 13:20
|
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
|
Apoc 11:19
|
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.
|