Gen 9:2
|
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
|
Gen 35:5
|
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
|
Ex 20:20
|
Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
|
Ios 2:9
|
Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.
|
II Par 14:14
|
et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt.
|
Esth 8:17
|
Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
|
Iob 13:11
|
Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
|
Iob 25:2
|
Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
|
Iob 39:20
|
Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.
|
Prov 20:2
|
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
|
Isa 7:25
|
Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
|
Isa 8:13
|
Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:
|
Ier 46:5
|
Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
|
Ezech 32:27
|
Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
|
Dan 10:7
|
Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
|