Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

terribili

Deut 8:15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima,
Ps 75:12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili,
Ps 75:13 et ei qui aufert spiritum principum; terribili apud reges terræ.
Isa 18:7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.