Gen 11:4
|
et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
|
Gen 11:8
|
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
|
Num 32:1
|
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
|
Deut 9:5
|
Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
|
IV Reg 19:17
|
Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
|
Iudith 5:20
|
Denique Chananæum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hethæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt:
|
Isa 37:18
|
Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
|
Ier 27:6
|
Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi:
|
Ier 28:8
|
prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame:
|
Ezech 5:5
|
Hæc dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
|
Ezech 20:6
|
in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quæ est egregia inter omnes terras.
|
Ezech 20:23
|
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
|
Ezech 22:15
|
Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
|
Ezech 29:12
|
Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis: et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
|
Ezech 30:26
|
Et dispergam Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 32:9
|
Et irritabo cor populorum multorum: cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
|
Ezech 36:19
|
Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
|
Dan 11:40
|
Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
|
Dan 11:42
|
Et mittet manum suam in terras: et terra Ægypti non effugiet.
|