Gen 23:17
|
Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
|
Gen 47:21
|
et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,
|
Deut 16:4
|
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
|
Deut 28:40
|
Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt.
|
Ios 18:5
|
Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.
|
Idc 1:18
|
Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
|
IV Reg 3:21
|
Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
|
I Par 6:66
|
et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
|
Iob 38:10
|
Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
|
Isa 60:18
|
Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
|
Ier 15:13
|
Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
|
Zach 9:2
|
Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
|
I Mach 11:59
|
et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti.
|