Ex 19:2
|
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
|
Ex 26:2
|
Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
|
Ex 27:9
|
Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
|
Ex 27:11
|
Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
|
Ex 27:12
|
In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
|
Ex 27:14
|
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem:
|
Ex 27:15
|
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
|
Ex 38:9
|
Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
|
Ex 38:11
|
Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.
|
Ex 38:12
|
In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
|
Ex 38:13
|
Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:
|
Ex 38:15
|
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.
|
Ex 38:16
|
Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
|
Ex 38:18
|
Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
|
Ex 39:39
|
altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis;
|
Num 1:53
|
Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.
|
Num 2:3
|
Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
|
Num 2:27
|
Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
|
Num 9:20
|
quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
|
Num 9:21
|
Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
|
Num 9:23
|
Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
|
Num 10:6
|
In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
|
Num 21:11
|
Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.
|
Num 24:5
|
Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël!
|
Num 33:10
|
Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
|
Num 33:14
|
Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
|
Num 33:28
|
Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
|
Num 33:45
|
Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
|
Deut 1:33
|
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
|
Deut 5:30
|
Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
|
Ios 4:3
|
et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
|
Idc 6:4
|
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
|
Idc 10:17
|
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israël, in Maspha castrametati sunt.
|
IV Reg 7:7
|
Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
|
IV Reg 7:10
|
Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.
|
Esth 1:6
|
Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
|
Isa 13:20
|
Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet tibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
|
Ier 6:3
|
Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
|
Ezech 25:4
|
idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem: et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
|
Hab 3:7
|
Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ; turbabuntur pelles terræ Madian.
|