Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tentationem

Tob 2:12 Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.
Sap 14:11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Eccli 2:1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Mt 6:13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
Mt 26:41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Mc 14:38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
Lc 11:4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
Lc 22:40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
Lc 22:46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Gal 4:13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea
I Tim 6:9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
Iac 1:12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
I Petr 4:12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: