Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tentatione

Deut 9:22 In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum:
Deut 33:8 Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
Ps 17:30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.
Eccli 4:18 quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum.
Eccli 6:7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.
Eccli 33:1 Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias,
Eccli 44:21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
I Mach 2:52 Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam?
Lc 4:13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
I Cor 10:13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
II Petr 2:9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.