Gen 43:14
|
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
|
Iob 26:9
|
Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
|
Prov 18:22
|
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
|
Eccli 25:15
|
Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur?
|
Eccli 26:10
|
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
|
Eccli 38:26
|
Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
|
II Thess 2:7
|
Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
|
Apoc 2:1
|
Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
|