Gen 44:20
|
et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
|
Iob 4:2
|
Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
|
Iob 27:6
|
Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
|
Ezech 30:21
|
Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
|
II Mach 11:24
|
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
|
Mt 21:46
|
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
|
Mc 3:21
|
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
|
Mc 12:12
|
Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
|
Lc 14:9
|
Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
|
Act 27:13
|
Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
|