Gen 1:5
|
Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
|
Gen 1:18
|
et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
|
Ios 24:7
|
Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:
|
II Reg 22:12
|
Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
|
II Reg 22:29
|
Quia tu lucerna mea, Domine: et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
|
Tob 4:11
|
quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
|
Iob 3:4
|
Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
|
Iob 5:14
|
Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
|
Iob 7:4
|
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
|
Iob 17:12
|
Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
|
Iob 18:18
|
Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
|
Iob 19:8
|
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.
|
Iob 22:11
|
Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.
|
Iob 23:17
|
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
|
Ps 17:12
|
Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.
|
Ps 17:29
|
Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas.
|
Ps 103:20
|
Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ;
|
Ps 104:28
|
Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
|
Eccles 6:4
|
Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
|
Isa 5:20
|
Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
|
Isa 5:20
|
Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
|
Isa 42:16
|
Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.
|
Isa 45:7
|
formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.
|
Isa 47:5
|
Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.
|
Lam 3:2
|
ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
|
Ezech 32:8
|
Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus.
|
Ioël 2:31
|
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
|
Amos 5:8
|
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus:
|
Mt 8:12
|
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
|
Mt 22:13
|
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
|
Mt 25:30
|
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
|
Io 3:19
|
Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
|
Act 2:20
|
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
|
II Cor 6:14
|
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
|