I Par 21:29
|
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
|
II Par 28:9
|
Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas.
|
Iob 36:14
|
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
|
Ps 54:9
|
Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
|
Ps 82:16
|
ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
|
Isa 17:13
|
Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
|
Isa 32:2
|
Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
|
Isa 54:11
|
Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris;
|
Ezech 27:35
|
Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
|
Nah 1:3
|
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
|
Act 27:18
|
Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:
|
Act 27:20
|
Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
|