II Reg 11:20
|
si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut præliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?
|
Iob 7:6
|
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe.
|
Iob 8:14
|
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
|
II Mach 10:30
|
ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.
|
Eph 6:16
|
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
|