Ex 33:17
|
Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
|
Lev 19:18
|
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
|
Eccli 18:20
|
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
|
Eccli 38:9
|
Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te.
|
Eccli 38:22
|
Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
|
Mt 19:19
|
honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
|
Mt 22:39
|
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
|
Mc 12:31
|
Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
|
Lc 4:23
|
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
|
Lc 10:27
|
Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
|
Io 7:4
|
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
|
Io 8:53
|
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
|
Io 10:33
|
Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
|
Rom 2:1
|
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.
|
Rom 2:19
|
confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
|
Rom 2:21
|
Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:
|
Rom 13:9
|
Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
|
Gal 5:14
|
Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
|
Gal 6:1
|
Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
|
I Tim 4:7
|
Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
|
I Tim 4:16
|
Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
|
II Tim 2:15
|
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
|
Tit 2:7
|
In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
|
Philem 1:19
|
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
|
Iac 2:8
|
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
|