Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tecta

Num 7:3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
IV Reg 23:12 Altaria quoque, quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Iob 33:21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
Ps 31:1 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Prov 19:13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
Isa 15:3 In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.
Isa 22:1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?
Ier 48:38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
Soph 1:5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;
Mt 10:27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Rom 4:7 Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.