Ps 49:13
|
Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
|
Ps 67:31
|
Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum; ut excludant eos qui probati sunt argento: dissipa gentes quæ bella volunt.
|
Eccli 38:26
|
Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
|
Dan 3:40
|
Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
|
Heb 9:13
|
Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
|
Heb 10:4
|
Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
|