Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tanto

Ex 1:12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
Lev 25:16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
Lev 25:16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
Lev 27:17 Si statim ab anno incipientis jubilæi voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur.
Idc 11:26 quando habitavit in Hesebon, et viculis ejus, et in Aroër, et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
I Par 22:8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
Eccles 8:17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Eccli 11:11 Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit.
Mc 7:36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
Heb 1:4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
Heb 10:25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.