Num 16:26
|
dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
|
II Reg 23:7
|
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum.
|
I Par 16:22
|
Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
|
Esth 9:10
|
Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt.
|
Iob 6:7
|
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
|
Ps 104:15
|
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
|
Isa 52:11
|
Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini.
|
Lam 4:15
|
SAMECH. Recedite polluti, clamaverunt eis; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
|
Lc 6:19
|
Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
|
Io 20:17
|
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
|
I Cor 7:1
|
De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
|