Sap 15:6
|
Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
|
Isa 38:16
|
Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
|
II Mach 10:4
|
Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.
|
Mc 4:33
|
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
|
Heb 13:16
|
Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
|