Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

talia

Deut 19:20 ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
I Par 17:16 Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia?
II Par 9:9 Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia ut hæc, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
II Par 9:11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
II Esd 6:14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
Iob 8:2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
Iob 16:2 Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
Sap 4:14 placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia,
Sap 12:19 Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Eccli 16:6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
Eccli 45:15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.
Ier 5:31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?
Ier 18:13 Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël?
I Mach 4:27 Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
Lc 9:9 Et ait Herodes: Joannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum.
Lc 13:2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
Rom 1:32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Rom 2:2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Rom 2:3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
Gal 5:21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.