Ex 25:39
|
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
|
II Reg 12:30
|
Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et prædam civitatis asportavit multam valde:
|
III Reg 20:39
|
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, ait ait: Servus tuus egressus est ad præliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
|
IV Reg 5:22
|
Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.
|
I Par 20:2
|
Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;
|
Zach 5:7
|
Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
|
Mt 25:24
|
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
|
Mt 25:25
|
et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
|
Mt 25:28
|
Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:
|
Apoc 16:21
|
Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.
|