Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

talentis

Ex 38:27 Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
Ex 38:27 Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
III Reg 16:24 Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti: et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.
IV Reg 23:33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri.
II Par 3:8 Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
II Par 25:6 mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti.
II Par 25:9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
II Par 36:3 Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.
II Mach 5:21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.