Num 30:4
|
Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:
|
Num 30:12
|
si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
|
Num 30:15
|
Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
|
Prov 17:28
|
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
|