Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tacens

Iob 13:19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?
Eccli 19:28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.
Eccli 20:5 Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum.
Eccli 20:6 Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
Eccli 20:6 Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
Eccli 32:9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Eccli 32:12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
Isa 47:5 Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.
Isa 57:11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
Ezech 24:17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
Lc 1:20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.