Gen 9:27
|
Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
|
Gen 25:27
|
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
|
Lev 23:42
|
et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
|
Lev 23:43
|
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
|
Num 16:24
|
Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
|
Num 16:26
|
dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
|
Num 16:32
|
et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
|
Deut 1:27
|
murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
|
Deut 11:6
|
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël.
|
Deut 33:18
|
Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
|
Ios 3:14
|
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum.
|
Idc 6:5
|
Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum, et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
|
Idc 8:11
|
Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.
|
IV Reg 13:5
|
et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriæ: habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
|
I Par 2:55
|
Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
|
I Par 5:10
|
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quæ respicit ad orientem Galaad.
|
II Esd 8:14
|
Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis, in die solemni, mense septimo:
|
II Esd 8:17
|
Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis.
|
Ps 68:26
|
Fiat habitatio eorum deserta; et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
|
Ps 77:51
|
et percussit omne primogenitum in terra Ægypti, primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham;
|
Ps 77:55
|
et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
|
Ps 83:11
|
Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
|
Ps 105:25
|
Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.
|
Ps 117:15
|
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
|
Isa 32:18
|
Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
|
Ier 35:7
|
et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini.
|
Ier 35:10
|
sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster.
|
Osee 9:6
|
Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.
|
Osee 12:9
|
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
|
Mal 2:12
|
Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.
|
I Mach 9:66
|
et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et cœpit cædere, et crescere in virtutibus.
|