Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

synagogis

Mt 4:23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Mt 6:2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Mt 6:5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Mt 9:35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Mt 10:17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
Mt 13:54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
Mt 23:6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
Mt 23:34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
Mc 1:39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
Mc 12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
Mc 13:9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Lc 4:15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
Lc 4:44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.
Lc 11:43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
Lc 20:46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
Io 16:2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
Act 9:20 Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
Act 13:5 Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
Act 15:21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
Act 24:12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: