Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

synagogam

Mt 12:9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
Mc 1:21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Mc 3:1 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
Lc 4:16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
Lc 6:6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
Lc 7:5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.
Io 9:22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
Act 13:14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
Act 14:1 Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.
Act 17:10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.
Act 18:19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
Act 19:8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.