Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sustinebit

Iob 20:18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Ps 129:3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
Ps 147:17 Mittit crystallum suum sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
Prov 14:35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Prov 19:19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
Prov 28:27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Eccli 1:29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
Eccli 16:22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
Ier 49:19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
Ier 50:44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
Ezech 22:14 Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ, in diebus quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
Ioël 2:11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
Mt 6:24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.