Prov 10:12
|
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
|
Prov 15:1
|
Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
|
Prov 16:28
|
Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
|
Prov 26:21
|
Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
|
Io 5:21
|
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
|
Act 26:8
|
Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
|
II Cor 1:9
|
Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos:
|