Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

suscepit

Gen 4:11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
Idc 11:2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
Idc 19:3 Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos: quæ suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei lætus,
IV Reg 24:12 Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
Tob 7:1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
Iudith 6:19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.
Esth 14:2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
Iob 4:12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
Iob 42:9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job.
Ps 3:6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Ps 6:10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.
Ps 17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ, et dextera tua suscepit me; et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
Ps 62:9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
Ps 68:30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.
Ps 117:13 Impulsus eversus sum, ut caderem; et Dominus suscepit me.
Isa 40:2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Isa 41:10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus; confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Dan 13:65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
Soph 3:2 non audivit vocem, et non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
I Mach 9:31 Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judæ fratris sui.
I Mach 12:8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
I Mach 14:47 Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus.
I Mach 16:15 Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
II Mach 7:8 At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
Act 1:9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Act 17:7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
Rom 15:7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
II Cor 8:17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.