Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

supervenit

Ps 89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
Sap 16:5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Sap 19:1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit: præsciebat enim et futura illorum;
Bar 4:25 Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
II Mach 1:7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno.
II Mach 12:9 Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
Act 21:10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.
Act 27:27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.