Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

superveniet

Iob 21:17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
Prov 26:2 Sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
Prov 28:22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
Prov 29:1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
Eccli 41:6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni:
Bar 4:24 Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
Bar 4:35 Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.
Lc 1:35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
Lc 21:35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
I Thess 5:3 cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.