Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

superiora

Idc 1:36 Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
III Reg 6:16 Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
Ps 103:3 qui tegis aquis superiora ejus; qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum;
Ezech 41:7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in cœnaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
Ezech 41:20 De terra usque ad superiora portæ, cherubim, et palmæ cælatæ erant in pariete templi.
II Mach 9:25 Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt.
Act 10:9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.