Gen 7:4
|
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
|
Gen 7:18
|
Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
|
Lev 13:55
|
Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
|
Lev 14:37
|
et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
|
Deut 6:15
|
quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.
|
III Reg 9:7
|
auferam Israël de superficie terræ, quam dedi eis: et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo, eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
|
III Reg 13:34
|
Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.
|
Ezech 17:5
|
Et tulit de semine terræ, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud.
|
Dan 5:5
|
In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
|