Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

superbum

Iob 26:12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
Ps 88:11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Eccli 25:4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
Isa 2:12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
Isa 51:9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! Consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
Tit 1:7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: