Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

superborum

Ps 17:28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
Ps 118:69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Prov 15:25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.
Eccli 3:30 Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
Eccli 10:17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
Eccli 10:21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
Eccli 11:32 Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
Eccli 27:16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
Eccli 27:31 Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
Eccli 31:31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
Eccli 35:23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet:
Eccli 51:14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio.