Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

superbiæ

Iudith 13:28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua.
Esth 14:16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,
Iob 41:25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
Ps 35:12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
Prov 14:3 In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
Eccli 10:14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo:
Isa 28:1 Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino.
Isa 28:3 Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim.
Ier 13:17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
Ezech 16:56 Non fuit autem Sodoma, soror tua, audita in ore tuo, in die superbiæ tuæ,
Soph 3:11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
I Mach 2:47 Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum:
II Mach 7:36 Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves.