Iudith 9:16
|
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
|
Ps 118:78
|
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
|
Ps 118:122
|
Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
|
Ps 139:6
|
absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in laqueum; juxta iter scandalum posuerunt mihi.
|
Sap 14:6
|
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
|
Sap 15:14
|
Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
|
Eccli 4:9
|
Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.
|
Eccli 21:5
|
Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur.
|
Ier 43:2
|
dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.
|
Mich 2:3
|
Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est.
|
Mal 4:1
|
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.
|
II Tim 3:2
|
erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
|