Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

superare

Gen 32:25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
Idc 16:5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
IV Reg 16:5 Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israël, in Jerusalem ad præliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
Iudith 7:9 Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse.
Iudith 16:16 Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest.